- SEGMENTA
- SEGMENTAapud Iuvenalem Sat. 2. v. 124. de veste Grachi,Segmenta, et longos hahitus, et flammea sumit:lora sunt aurata vel fasciae auratae, vestibus et praecipue muliebribus, praetex consuetae, eae maxime quibus summa ora vestis praetexebatur. Hinc idem Sat. 8. v. 207. de eodem Graccho, eademque veste agens,Credamus tunicae de faucibus aurea cum sePorrigit -----Nempe muliebrem vestem gracchus, qui in arena habitu Retiarii pugnabat, induerat et segmentis ad guttur ornatam. Propria namque segmenta primitus mulierum fuêre, et quidem ex auro. Itaque segmenta et purpuream vestem Latini cum dicunt, eôdem sensu dicunt, quô Graeci Auctores χρυσὸν καὶ προφύραν mulieres in luctu deposuisse, scribunt. Ovidius de Arte l. 3. v. 169.Quid de veste loquar? nec enim segenta requiro,Nec quae de Tyrio murice lana rubet.Postea vero luxu crescente, virilibus quoque vestimentis hae vittae adtexi coepêre, cum antea purpurâ tantum viriles tunicae praetexerentur: hinc aur atarum tunicarum virilium nomen, sub Gallieno primum, auditum; quas ea dem cum paragaudiis tunicis fuisse, docent Eruditi. Quia vero segmentis huiusmodi ad guttur tunicae ornabautur, hinc factum, ut segmentum pro gutturis ornamento seu monili poneretur, ut ex Servio et Isidoro discimus. Vide plura hanc in rem apud Vopisc. in aureliano, c. 46. et hîc passim in vocibus Fascia, Lourm, Paragauda, Vitta etc. Hinc Segmentaius Episcopus, apud Gerardum Epitcopum Cameracens. in Concil. Atrebat. A. C. 1025. Tom XIII. Spicrlegii Acheriani, i. e. vestibus Pontificiis indutus: et segmentatae Cunae in Vita MS. S. Amatoris, i. e. fasciis istiusmodi auratis insignes, Car. du Fresne Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.